- GLYCERA
- I.GLYCERAinventrix corollarum, memoratur Plin. l. 35. c. 11. ub i de Pausia pictore: Amavit in iuventa Glyceram, municipem suam inventricem coronarum, certandoque imitatione eius, ad numerofissimam storum varietatem perduxit artem illam. Sed vitriciem legi vule Salmas. a viendo seu plectendo: Στεφανηπλόκος enim fuit, Vide infra in voce Stephanopolcos.II.GLYCERAvirgo formosissima. Horat. l. 1. Carm. Od. 19. v. 5. et Seqq.Urit me Glycerae nitorSplendentis Pario marmore purius,Urit grata protervitas,Et vultus nimium lubricus aspici.Item, Meretrix Attica, ab Harpalo, defuncta Pythonice, arcessita. Vide Diod. Sic l. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.